Tabula Smaragdina
(Latin Text transcribed by Georg Philipp Nenter, 1727)
Verum est sine mendacio, certum et verissimum.
Quod est inferius, est sicut id quod est superius.
Et quod est superius, est sicut id quod est inferius,
ad perpetranda miracula rei unius.
Et sicut res omnes fuerunt ab uno, meditatione unius:
Sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptione.
Pater ejus est sol, mater ejus est Luna.
Portavit illud ventus in ventre suo.
Nutrix ejus terra est. Pater omnis Telesmi totius mundi est hic.
Virtus ejus integra est, si versa fuerit in terram.
Separabis terram ab igne, subtile à spisso, suaviter magno cum ingenio.
Ascendit à terra in coelum, iterumque descendit in terram,
et recipit vim superiorum et inferiorum.
Sic habebis gloriam totius mundi. Ideò fugiet à te omnis obscuritas.
Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis.
Quia vincet omnem rem subtilem,
omnemque solidam penetrabit.
Sic mundus creatus est.
Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic.
Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus,
habens tres partes Philosophiae totius mundi.
Completum est quod dixi de operatione solis.